Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Haruspicum Responso

Chapter 22

Text kindly provided by Perseus

Non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi[1] putabamur. Ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. Non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modo[2] vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. Atque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti.

Atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela[3] in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. An iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur[4], nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris[5]—in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum[6] signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation