Sed recitemus quid sequatur[1]. “Fidem ivsqve ivrandvm neglectvm.” Hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. Qua re autem de iis[2] dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen[3] ab iis[4] quibuscum coniurasti non vocari.
Et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta[5]: “Sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve.” Haruspices haec loquuntur[6] an patrii penatesque di? Multi enim sunt[7], credo, in quos huius malefici suspicio cadat. Quis praeter hunc unum? Obscure dicitur[8] quae sacra polluta sint? Quid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? “vetvsta occvltaqve.” Nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. Etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit[9] intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo[10] umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco Bonam dicit[11] quod in tanto sibi scelere ignoverit.