Sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? Committe vel consulibus vel senatui vel conlegio pontificum tuam. Ac mea quidem his tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est[1]; at in iis aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse et[2] aras. Tabulis hoc censoriis[3], memoria multorum firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quod[4] ex eo senatus consulto quod nuper est factum referri ad vos[5] necesse est, habeo quae de locis religiosis velim dicere.
Cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. Putant enim ad me non nulli[6] pertinere magmentarium[7] Telluris aperire. Nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. Nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. Multa me movent: quod aedes Telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio[8] liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio Telluris, et eo magis quod eodem ostento Telluri postilio deberi dicitur.
Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint.