Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Haruspicum Responso

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus[1] quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? Adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato[2] loco anniversaria[3] factitarint. Et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus?

Tu meam domum religiosam facere potuisti? Qua mente? quam amiseras. Qua manu? qua disturbaras. Qua voce? qua incendi iusseras. Qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. Quo pulvinari? quod stupraras. Quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro in[4] imperatoris monumento conlocaras. Quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum[5] possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation