Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Haruspicum Responso

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. “Oratores contra ivs fasqve interfectos.” Quid est hoc? De Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. Sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum[1]. Sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio.

Nec confero nunc in te unum omnia. Spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. Quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, “imperatorem” venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla[2] coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. Securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. Qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation