Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Poem 1§ 1 Poem 2§ 2 Poem 3§ 3 Poem 4§ 4 Poem 5§ 5 Poem 6§ 6 Poem 7§ 7
Calpurnius Siculus · Eclogues

Poem 7

Text kindly provided by Hypotactic

Lentus ab urbe venīs, Corydōn; vīcēsima certē
nox fuit, ut nostrae cupiunt tē cernere silvae,
ut tua maerentēs exspectant jūbila taurī.
Ō piger, ō dūrō nōn mollior axe, Lycōtā,
quī veterēs fāgōs nova quam spectācula māvīs
cernere, quae patulā juvenis deus ēdit harēnā.
Mīrābar, quae tanta foret tibi causa morandī,
cūr tua cessāret taciturnīs fistula silvīs
et sōlus Stimichōn caneret pallente corymbō:
quem sine tē maestī tenerō dōnāvimus haedō.
nam, dum lentus abes, lūstrāvit ovīlia Thyrsis,
jussit et argūtā juvenēs certāre cicūtā.
Sit licet invictus Stimichōn et praemia dīves
auferat, acceptō nec sōlum gaudeat haedō,
vērum tōta ferat quae lūstrat ovīlia Thyrsis:
nōn tamen aequābit mea gaudia; nec mihi, sī quis
omnia Lūcānae dōnet pecuāria silvae,
grāta magis fuerint quam quae spectāvimus urbe.
Dīc age dīc, Corydōn, nec nostrās invidus aurēs
dēspice: nōn aliter certē mihi dulce loquēre
quam cantāre solēs, quotiēns ad sacra vocātur
aut fēcunda Palēs aut pāstōrālis Apollō.
Vīdimus in caelum trabibus spectācula textīs
surgere, Tarpējum prope dēspectantia culmen;
ēmēnsīque gradūs et clīvōs lēne jacentēs
vēnimus ad sēdēs, ubi pullā sordida veste
inter fēmineās spectābat turba cathedrās.
nam quaecumque patent sub apertō lībera caelō,
aut eques aut niveī loca dēnsāvēre tribūnī.
quāliter haec patulum concēdit vallis in orbem
et sinuāta latus resupīnīs undique silvīs
inter continuōs curvātur concava montēs:
sīc ibi plānitiem curvae sinus ambit harēnae
et geminīs medium sē mōlibus alligat ōvum.
quid tibi nunc referam, quae vix suffēcimus ipsī
per partēs spectāre suās? sīc undique fulgor
percussit. stābam dēfīxus et ōre patentī
cūnctaque mīrābar necdum bona singula nōram,
cum mihi jam senior, laterī quī forte sinistrō
jūnctus erat, "quid tē stupefactum, rūstice," dīxit
"ad tantās mīrāris opēs, quī nescius aurī
sordida tēcta, casās et sōla mapālia nōstī?
ēn ego jam tremulus jam vertice cānus et istā
factus in urbe senex stupeō tamen omnia: certē
vīlia sunt nōbīs, quaecumque priōribus annīs
vīdimus, et sordet quicquid spectāvimus ōlim."
Balteus ēn gemmīs, ēn illita porticus aurō
certātim radiant; nec nōn, ubi fīnis harēnae
proxima marmoreō praebet spectācula mūrō,
sternitur adjūnctīs ebur admīrābile truncīs
et coit in rotulum, teretī quī lūbricus axe
impositōs subitā vertīgine falleret unguēs
excuteretque ferās. aurō quoque torta refulgent
rētia, quae tōtīs in harēnam dentibus exstant,
dentibus aequātīs; et erat (mihi crēde, Lycōtā,
sī qua fidēs) nostrō dēns longior omnis arātrō.
ōrdine quid referam? vīdī genus omne ferārum,
hīc niveōs leporēs et nōn sine cornibus aprōs,
hīc rāram silvīs etiam, quibus ēditur, alcēn.
vīdimus et taurōs, quibus aut cervīce levātā
dēfōrmīs scapulīs torus ēminet aut quibus hirtae
jactantur per colla jubae, quibus aspera mentō
barba jacet tremulīsque rigent paleāria sētīs.
nec sōlum nōbīs silvestria cernere mōnstra
contigit: aequoreōs ego cum certantibus ursīs
spectāvī vitulōs et equōrum nōmine dictum,
sed dēfōrme pecus, quod in illō nāscitur amne
quī sata rīpārum vernantibus irrigat undīs.
ā! trepidī, quotiēns sola discēdentis harēnae
vīdimus invertī, ruptāque vorāgine terrae
ēmersisse ferās; et in īsdem saepe cavernīs
aurea cum subitō crēvērunt arbuta nimbō.
Ō fēlīx Corydōn, quem nōn tremebunda senectūs
impedit! ō fēlīx, quod in haec tibi saecula prīmōs
indulgente deō dēmittere contigit annōs!
nunc, tibi sī propius venerandum cernere nūmen
fors dedit et praesēns vultumque habitumque notāstī,
dīc age dīc, Corydōn, quae sit mihi fōrma deōrum.
Ō utinam nōbīs nōn rūstica vestis inesset:
vīdissem propius mea nūmina! sed mihi sordēs
pullaque paupertās et aduncō fībula morsū
obfuerunt. utcumque tamen cōnspeximus ipsum
longius; ac, nisi mē vīsus dēcēpit, in ūnō
et Mārtis vultūs et Apollinis esse putāvī.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation