Quid tacitus, Corydōn, vultūque subinde minācī
quidve sub hāc platanō, quam garrulus adstrepit ūmor,
īnsuētā statiōne sedēs? juvat algida forsan
rīpa levatque diem vīcīnī spīritus amnis?
Carmina jam dūdum, nōn quae nemorāle resultent,
volvimus, ō Meliboee; sed haec, quibus aurea possint
saecula cantārī, quibus et deus ipse canātur,
quī populōs urbēsque regit pācemque togātam.
Dulce quidem resonās, nec tē dīversus Apollō
dēspicit, ō juvenis, sed magnae nūmina Rōmae
nōn ita cantārī dēbent, ut ovīle Menalcae.
Quicquid id est, silvestre licet videātur acūtīs
auribus et nostrō tantum memorābile pāgō;
nunc mea rūsticitās, sī nōn valet arte polītā
carminis, at certē valeat pietāte probārī.
rūpe sub hāc eadem, quam proxima pīnus obumbrat,
haec eadem nōbīs frāter meditātur Amyntās,
quem vīcīna meīs nātālibus admovet aetās.
Jam puerum calamōs et odōrae vincula cērae
jungere nōn cohibēs, levibus quem saepe cicūtīs
lūdere cōnantem vetuistī fronte paternā?
dīcentem, Corydōn, tē nōn semel ista notāvī:
"frange, puer, calamōs et inānēs dēsere Mūsās;
ī, potius glandēs rubicundaque collige corna,
dūc ad mulctra gregēs et lac vēnāle per urbem
nōn tacitus portā. quid enim tibi fistula reddet,
quō tūtēre famem? certē mea carmina nēmō
praeter ab hīs scopulīs ventōsa remurmurat ēchō."
Haec ego, cōnfiteor, dīxī, Meliboee, sed ōlim:
nōn eadem nōbīs sunt tempora, nōn deus īdem.
spēs magis arrīdet: certē nē frāga rubōsque
colligerem viridīque famem sōlārer hibiscō,
tū facis et tua nōs alit indulgentia farre;
tū nostrās miserātus opēs docilemque juventam
hībernā prohibēs jējūnia solvere fāgō.
ecce nihil querulum per tē, Meliboee, sonāmus;
per tē sēcūrā saturī recubāmus in umbrā
et fruimur silvīs Amaryllidos, ultima nūper
lītora terrārum, nisi tū, Meliboee, fuissēs,
ultima vīsūrī trucibusque obnoxia Maurīs
pāscua Gēryonīs, liquidīs ubi cursibus ingēns
dīcitur occiduās impellere Baetis harēnās.
scīlicet extrēmō nunc vīlis in orbe jacērem,
ā dolor! et pecudēs inter conductus Ibērās
irrita septēnā modulārer sībila cannā;
nec quisquam nostrās inter dūmēta Camēnās
respiceret; nōn ipse daret mihi forsitan aurem,
ipse deus vacuam, longēque sonantia vōta
scīlicet extrēmō nōn exaudīret in orbe.
sed nisi forte tuās melior sonus advocat aurēs
et nostrīs aliēna magis tibi carmina rīdent,
vīs, hodierna tuā subigātur pāgina līmā?
nam tibi nōn tantum ventūrōs dīcere nimbōs
agricolīs quālemque ferat sōl aureus ortum
attribuēre deī, sed dulcia carmina saepe
concinis, et modo tē Bacchēīs Mūsa corymbīs
mūnerat et laurō modo pulcher obumbrat Apollō.
quod sī tū faveās trepidō mihi, forsitan illōs
experiar calamōs, here quōs mihi doctus Iollās
dōnāvit dīxitque: "trucēs haec fistula taurōs
conciliat: nostrōque sonat dulcissima Faunō.
Tītyrus hanc habuit, cecinit quī prīmus in istīs
montibus Hyblaeā modulābile carmen avēnā."
Magna petis, Corydōn, sī Tītyrus esse labōrās.
ille fuit vātēs sacer et quī posset avēnā
praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canentī
allūsēre ferae, cui substitit advena quercus.
quem modo cantantem rutilō spargēbat acanthō
Nāis et implicitōs cōmēbat pectine crīnēs.
Est (fateor, Meliboee,) deus: sed nec mihi Phoebus
forsitan abnuerit; tū tantum commodus audī:
scīmus enim, quam tē nōn aspernētur Apollō.
Incipe, nam faveō; sed prōspice, nē tibi forte
tinnula tam fragilī respīret fistula buxō,
quam resonāre solet, sī quandō laudat Alexin.
hōs potius, magis hōs calamōs sectāre: canālēs
exprime quī dignās cecinērunt cōnsule silvās.
incipe, nē dubitā. venit ēn et frāter Amyntās:
cantibus iste tuīs alternō succinet ōre.
dūcite, nec mora sit, vicibusque redūcite carmen;
tūque prior, Corydōn, tū proximus ībis, Amynta.
ab Jove prīncipium, sī quis canit aethera, sūmat,
sī quis Atlantiacī pondus mōlītur Olympī:
at mihi, quī nostrās praesentī nūmine terrās
perpetuamque regit juvenīlī rōbore pācem,
laetus et augustō fēlīx arrīdeat ōre.
mē quoque fācundō comitātus Apolline Caesar
respiciat, montēs neu dēdignētur adīre,
quōs et Phoebus amat, quōs Juppiter ipse tuētur:
in quibus Augustōs vīsūraque saepe triumphōs
laurus fructificat vīcīnaque nāscitur arbōs.
ipse polōs etiam quī temperat igne gelūque,
Juppiter ipse parēns, cui tū jam proximus ipse,
Caesar, abes, positō paulisper fulmine saepe
Crēsia rūra petit viridīque reclīnis in antrō
carmina Dictaeīs audit Cūrētica silvīs.
adspicis, ut viridēs audītō Caesare silvae
conticeant? meminī, quamvīs urgente procellā
sīc nemus immōtīs subitō requiēscere rāmīs,
et dīxī: "deus hinc, certē deus expulit eurōs."
nec mora; Parrhasiae sonuērunt sībila cannae.
adspicis, ut tenerōs subitus vigor excitet agnōs?
utque superfūsō magis ūbera lacte graventur
et nūper tōnsīs exundent vellera fētīs?
hoc ego jam, meminī, semel hāc in valle notāvī
et vēnisse Palēn pecoris dīxisse magistrōs.
scīlicet omnis eum tellūs, gēns omnis adōrat,
dīligiturque deīs, quem sīc taciturna verentur
arbuta, cujus iners audītō nōmine tellūs
incaluit flōremque dedit; cui silva vocātō
dēnsat odōre comās, stupefacta regerminat arbōs.
illius ut prīmum sēnsērunt nūmina terrae,
coepit et ūberior sulcīs fallentibus ōlim
luxuriāre seges tandemque legūmina plēnīs
vix resonant siliquīs; nec praefōcāta malignum
messis habet lolium nec inertibus albet avēnīs.
jam neque damnātōs metuit jactāre ligōnēs
fossor et inventō, sī fors dedit, ūtitur aurō;
nec timet, ut nūper, dum jūgera versat arātor,
nē sonet offēnsō contrāria vōmere massa,
jamque palam pressō magis et magis īnstat arātrō.
ille dat, ut prīmās Cererī dare cultor aristās
possit et intāctō Bromium perfundere vīnō,
ut nūdus ruptās saliat calcātor in ūvās
utque bonō plaudat pāgānica turba magistrō,
quī facit ēgregiōs ad pervia compita lūdōs.
ille meīs pācem dat montibus: ecce per illum,
seu cantāre juvat seu ter pede lenta ferīre
grāmina, nūllus obest: licet et cantāre chorēīs
et cantūs viridante licet mihi condere librō,
turbida nec calamōs jam surdant classica nostrōs.
nūmine Caesareō sēcūrior ipse Lycaeus
Pan recolit silvās et amoenā Faunus in umbrā
sēcūrus recubat placidōque in fonte lavātur
Nāis et hūmānum nōn calcātūra cruōrem
per juga siccātō vēlōx pede currit Orēas.
dī, precor, hunc juvenem quem vōs (neque fallor) ab ipsō
aethere mīsistis, post longa redūcite vītae
tempora vel potius mortāle resolvite pēnsum
et date perpetuō caelestia fīla metallō:
sit deus et nōlit pēnsāre palātia caelō!
tū quoque mūtātā seu Juppiter ipse figūrā,
Caesar, ades seu quis superum sub imāgine falsā
mortālīque latēs (es enim deus): hunc, precor, orbem,
hōs, precor, aeternus populōs rege! sit tibi caelī
vīlis amor coeptamque, pater, nē dēsere pācem!
rūstica crēdēbam nemorālēs carmina vōbīs
concessisse deōs et obēsīs auribus apta;
vērum, quae paribus modo concinuistis avēnīs,
tam liquidum, tam dulce cadunt, ut nōn ego mālim,
quod Paeligna solent exāmina lambere nectar.
ō mihi quae teretī dēcurrunt carmina versū
tunc, Meliboee, sonent sī quandō montibus istīs
dīcar habēre Larem, sī quandō nostra vidēre
pāscua contingat! vellit nam saepius aurem
invida paupertās et dīcit: "ovīlia cūrā!"
at tū, sī qua tamen nōn aspernanda putābis,
fer, Meliboee, deō mea carmina: nam tibi fās est
sacra Palātīnī penetrālia vīsere Phoebī.
tum mihi tālis eris, quālis quī dulce sonantem
Tītyron ē silvīs dominam dēdūxit in urbem
ostenditque deōs et "sprētō" dīxit "ovīlī,
Tītyre, rūra prius, sed post cantābimus arma."
respiciat nostrōs utinam fortūna labōrēs
pulchrior et meritae faveat deus ipse juventae!
nōs tamen intereā tenerum mactābimus haedum
et pariter subitae peragēmus fercula cēnae.
nunc ad flūmen ovēs dēdūcite: jam fremit aestās,
jam sōl contractās pedibus magis admovet umbrās.