Numquid in hāc Lycidā, vīdistī forte juvencam
valle meam? solet ista tuīs occurrere taurīs,
et jam paene duās, dum quaeritur, eximit hōrās;
nec tamen appāret. dūrīs ego perdita ruscīs
jam dūdum nūllus dubitāvī crūra rubētīs
scindere, nec quicquam post tantum sanguinis ēgī.
Nōn satis attendī: nec enim vacat. ūror, Iollā,
ūror, et immodicē: Lycidān ingrāta relīquit
Phyllis amatque novum post tot mea mūnera Mopsum.
Mōbilior ventīs ō fēmina! sīc tua Phyllis:
quae sibi, nam meminī, sī quandō sōlus abessēs,
mella etiam sine tē jūrābat amāra vidērī.
Altius ista querar, sī forte vacābis, Iollā.
hās pete nunc salicēs et laevās flecte sub ulmōs.
nam cum prāta calent, illīc requiēscere noster
taurus amat gelidāque jacet spatiōsus in umbrā
et mātūtīnās revocat paleāribus herbās.
Nōn equidem, Lycidā, quamvīs contemptus, abībō.
Tītyre, quās dīxit, salicēs pete sōlus et illinc,
sī tamen inveniēs, dēprēnsam verbere multō
hūc age; sed frāctum referās hastīle mementō.
nunc age dīc, Lycidā: quae noxam magna tulēre
jūrgia? quis vestrō deus intervēnit amōrī?
Phyllide contentus sōlā (tū testis, Iollā)
Callirhoēn sprēvī, quamvīs cum dōte rogāret:
ēn, sibi cum Mopsō calamōs intexere cērā
incipit et puerō comitāta sub īlice cantat.
haec ego cum vīdī, fateor, sīc intimus ārsī,
ut nihil ulterius tulerim. nam prōtinus ambās
dīdūxī tunicās et pectora nūda cecīdī.
Alcippēn īrāta petit dīxitque: "relictō,
improbe, tē, Lycidā, Mopsum tua Phyllis amābit."
nunc penes Alcippēn manet; ac nē forte negētur,
ā! vereor; nec tam nōbīs ego Phyllida reddī
exoptō quam cum Mopsō jūrgētur anhēlō.
Ā tē coepērunt tua jūrgia; tū prior illī
victās tende manūs; decet indulgēre puellae,
vel cum prīma nocet. sī quid mandāre juvābit,
sēdulus īrātae contingam nūntius aurēs.
Jam dūdum meditor, quō Phyllida carmine plācem.
forsitan audītō poterit mītēscere cantū;
et solet illa meās ad sīdera ferre Camēnās.
Dīc age; nam cerasī tua cortice verba notābō
et dēcīsa feram rutilantī carmina librō.
"Hās tibi, Phylli, precēs jam pallidus, hōs tibi cantūs
dat Lycidās, quōs nocte miser modulātur acerbā,
dum flet et exclūsō disperdit lūmina somnō.
nōn sīc dēstrictā marcēscit turdus olīvā,
nōn lepus, extrēmās legulus cum sustulit ūvās,
ut Lycidās dominā sine Phyllide tābidus errō.
tē sine, vae miserō, mihi līlia nigra videntur
nec sapiunt fontēs et acēscunt vīna bibentī.
at sī tū veniās, et candida līlia fīent
et sapient fontēs et dulcia vīna bibentur.
ille ego sum Lycidās, quō tē cantante solēbās
dīcere fēlīcem, cui dulcia saepe dedistī
ōscula nec mediōs dubitāstī rumpere cantūs
atque inter calamōs errantia labra petīstī.
ā dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsī
vōx et carmen iners et acerbae strīdor avēnae?
quem sequeris? quem, Phylli, fugis? fōrmōsior illō
dīcor, et hoc ipsum mihi tū jūrāre solēbās.
sum quoque dīvitior: certāverit ille tot haedōs
pāscere quot nostrī numerantur vespere taurī.
quid tibi quae nōstī referam? scīs, optima Phylli,
quam numerōsa meīs siccētur būcula mulctrīs
et quam multa suōs suspendat ad ūbera nātōs.
sed mihi nec gracilis sine tē fiscella salictō
texitur et nūllō tremuēre coāgula lacte.
quod sī dūra timēs etiam nunc verbera, Phylli,
trādimus ecce manūs: licet illae vīmine tortō,
sī libet, et lentā post tergum vīte domentur,
ut mala nocturnī religāvit bracchia Mopsī
Tītyrus et fūrem mediō suspendit ovīlī.
accipe, nē dubitēs, meruit manus utraque poenās.
hīs tamen, hīc īsdem manibus tibi saepe palumbēs,
saepe etiam leporem dēceptā mātre paventem
mīsimus in gremium; per mē tibi līlia prīma
contigerunt prīmaeque rosae: vixdum bene flōrem
dēgustārat apis, tū cingēbāre corōnīs.
aurea sed forsan mendāx tibi mūnera jactat,
quī metere occiduā fērālēs nocte lupīnōs
dīcitur et coctō pēnsāre legūmine pānem:
quī sibi tunc fēlīx, tunc fortūnātus habētur,
vīlia cum subigit manuālibus hordea saxīs.
quod sī turpis amor precibus, quod abōminor, istīs
obstiterit, laqueum miserī nectēmus ab illā
īlice, quae nostrōs prīmum violāvit amōrēs.
hī tamen ante malā fīgentur in arbore versūs:
"crēdere, pāstōrēs, levibus nōlīte puellīs;
Phyllida Mopsus habet, Lycidān habet ultima rērum."
nunc age, sī quicquam miserīs succurris, Iollā,
perfer et exōrā modulātō Phyllida cantū.
ipse procul stābō vel acūtā cārice tēctus
vel propius latitāns vīcīnā sēpe sub hortī.
Ībimus: et veniet, nisi mē praesāgia fallunt.
nam bonus ā! dextrum fēcit mihi Tītyrus ōmen,
quī redit inventā nōn irritus ecce juvencā.