Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 6, Chapter 40

Text kindly provided by Perseus

Vide, quam sis aecus ! Horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum.

Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses ; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis ! Expecta ! Quare subsidere apud te munus meum non vis ? Quare obligatum moleste te[1] fers ? Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas ? Quid mihi negotium quaeris ? Quid in me deos immittis ? Quomodo exigeres, qui sic reddis ?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation