Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 4, Chapter 24

Text kindly provided by Perseus

Quid ergo ? Non caperis tantae molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat generetque ac spiritu suo riget ? Quemadmodum haec cum primum usum habeant et necessaria vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita omnis illa virtus et in primis grati animi multum quidem praestat, sed non vult ob hoc diligi ; amplius quiddam in se habet nec satis ab eo intellegitur a quo inter utilia numeratur.

Gratus est, quia expedit ? Ergo et quantum expedit ? Non recipit sordidum virtus amatorem ; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: " Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ; faciam potius, quod expedit." Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum ; ut diversa illorum opera, ita diversa inter se proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation