Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 4, Chapter 32

Text kindly provided by Perseus

Idem facere[1] deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem ; nota enim illis est operis sui series, omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est ; nobis ex abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.

" Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei publicae dicaverunt. Regnent hi, quia vir bonus quidam ante proavus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita expediebat rei publicae, vinci quam vincere maluit ; referri gratia illi tam longo spatio non potuit ; in illius respectum iste populo praesideat, non quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit.

Hic corpore deformis est, adspectu foedus et ornamenta sua traducturus ; iam me homines accusabunt, caecum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae summis atque excelsissimis debentur, ponam ; at ego scio alii me istud dare, alii olim debitum solvere.

Unde isti norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, eo voltu ad pericula euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem ? ' Ubi,' inquis, ' iste aut quis est ? ' Unde vos scitis ? Apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur, ego, quid cui debeam, scio. Aliis post longam diem repono, aliis in antecessum ae prout occasio et rei publicae meae facultas tulit." Ingrato ergo aliquando quaedam, sed non propter ipsum dabo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation