Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 4, Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre possumus ; ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis utilitas ; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris.

" Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant ; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis[1] beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."

Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur ; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid[2] faciamus et quando et quemadmodum ; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation