Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Poem 0§ 0 Poem 1§ 1 Poem 2§ 2 Poem 3§ 3 Poem 4§ 4 Poem 5§ 5 Poem 6§ 6
Persius · Satires

Poem 6

Text kindly provided by Hypotactic

Admōvit jam brūma focō tē, Basse, Sabīnō?
jamne lyra et tetricō vīvunt tibi pectine chordae?
mīrē opifex numerīs veterum prīmōrdia vōcum
atque marem strepitum fidis intendisse Latīnae,
mox juvenēs agitāre jocōs et pollice honestō
ēgregius lūsisse senex. mihi nunc Ligus ōra
intepet hībernatque meum mare, quā latus ingēns
dant scopulī et multā lītus sē valle receptat.
‘Lūnāī portum, est operae, cognōscite, cīvēs.'
cor jubet hoc Ennī, postquam dēstertuit esse
Maeonidēs Quīntus pāvōne ex Pȳthagorēō.
hīc ego sēcūrus volgī et quid praeparet auster
īnfēlīx pecorī, sēcūrus et angulus ille
vīcīnī nostrō quia pinguior, etsī adeō omnēs
dītēscant ortī pejōribus, usque recūsem
curvus ob id minuī seniō aut cēnāre sine ūnctō
et signum in vapidā nāsō tetigisse lagoenā.
discrepet hīs alius. geminōs, hōroscope, vārō
prōdūcis geniō: sōlīs nātālibus est quī
tinguat holus siccum muriā vafer in calice ēmptā,
ipse sacrum inrōrāns patinae piper; hic bona dente
grandia magnanimus peragit puer. ūtar ego, ūtar,
nec rhombōs ideō lībertīs pōnere lautus
nec tenuīs sollers turdārum nōsse salīvās.
messe tenus propriā vīve et grānāria (fās est)
ēmole. quid metuās? occa et seges altera in herbā est.
at vocat officium, trabe ruptā Bruttia saxa
prēndit amīcus inops remque omnem surdaque vōta
condidit Īoniō, jacet ipse in lītore et ūnā
ingentēs dē puppe deī jamque obvia mergīs
costa ratis lacerae; nunc et dē caespite vīvō
frange aliquid, largīre inopī, nē pictus oberret
caeruleā in tabulā. sed cēnam fūneris hērēs
negleget īrātus quod rem curtāveris; urnae
ossa inodōra dabit, seu spīrent cinnama surdum
seu cerasō peccent casiae nescīre parātus.
‘tūne bona incolumis minuās?' et Bēstius urguet
doctōrēs Grāiōs: ‘ita fit; postquam sapere urbī
cum pipere et palmīs vēnit nostrum hoc maris expers,
fēnisecae crassō vitiārunt unguine pultēs.'
haec cinere ulterior metuās? at tū, meus hērēs
quisquis eris, paulum ā turbā sēductior audī.
ō bone, num ignōrās? missa est ā Caesare laurus
īnsignem ob clādem Germānae pūbis et ārīs
frīgidus excutitur cinis ac jam postibus arma,
jam chlamydas rēgum, jam lūtea gausapa captīs
essedaque ingentēsque locat Caesōnia Rhēnōs.
dīs igitur geniōque ducis centum paria ob rēs
ēgregiē gestās indūcō. quis vetat? audē.
vae, nisi cōnīvēs. oleum artocreāsque popellō
largior. an prohibēs? dīc clārē. ‘nōn adeō' inquis
‘exossātus ager juxtā est.' age, sī mihi nūlla
jam reliqua ex amitīs, patruēlis nūlla, proneptis
nūlla manet patruī, sterilis mātertera vīxit
dēque aviā nihilum superest, accēdo Bovillās
clīvumque ad Virbī, praestō est mihi Mānius hērēs.
‘prōgeniēs terrae?' quaere ex mē quis mihi quārtus
sit pater: haut prōmptē, dīcam tamen; adde etiam ūnum,
ūnum etiam: terrae est jam fīlius et mihi rītū
Mānius hic generis prope major avunculus exit.
quī prior es, cūr mē in dēcursū lampada poscis?
sum tibi Mercurius; veniō deus hūc ego ut ille
pingitur. an renuis? vīs tū gaudēre relictīs?
‘dēst aliquid summae.' minuī mihi, sed tibi tōtum est
quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam
lēgārat Tadius, neu dictā, ‘pōne paterna,
fēnoris accēdat mercēs, hinc exime sūmptūs,
quid relicum est?' relicum? nunc nunc inpēnsius ungue,
ungue, puer, caulēs. mihi fēstā lūce coquātur
urtīca et fissā fūmōsum sinciput aure,
ut tuus iste nepōs ōlim satur ānseris extīs,
cum mōrōsa vagō singultiet inguine vēna,
patriciae inmejat volvae? mihi trāma figūrae
sit reliqua, ast illī tremat ōmentō popa venter?
vēnde animam lucrō, mercāre atque excute sollers
omne latus mundī, nē sit praestantior alter
Cappadocās rigidā pinguīs plausisse catastā,
rem duplicā. ‘fēcī; jam triplex, jam mihi quārtō,
jam deciēs redit in rūgam. dēpunge ubi sistam,
inventus, Chrȳsippe, tuī fīnītor acervī.'

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation