Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 33

Text kindly provided by Perseus

Censorinus

Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica.

Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est.

cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab iis ipsis a quibus

factus fuerat interemptus est. exstat eius sepulchrum circa Bononiam, [1] in quo grandibus litteris incisi sunt omnes eius honores ; ultimo tamen versu adscriptum

est 2: “Felix omnia, infelicissimus imperator.” exstat eius familia, Censorinorum nomine frequentata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam

petiit. exstat etiam domus pulcherrima, adiuncta Gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibentur.

Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui

cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. da nunc cuivis libellum, non tam diserte quam fideliter [2] scriptum, neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurges ut respirandi non habeam facultatem. [3]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation