Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Aureolus

Hic quoque Illyricianos exercitus regens in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus

a militibus sumpsit imperium, et cum Macrianus cum filio suo Macriano contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei

suae addixit. et cum factus esset hinc validus [1] imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem frustra temptasset, pacem cum eo fecit [2] contra Postumum pugnaturus. quorum pleraque et dicta sunt et dicenda.

Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut

tyrannum sepulchro humiliore donavit, exstat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam : Dono sepulchrorum victor post multa tyranni proelia iam felix Claudius Aureolum munere prosequitur mortali et iure superstes, vivere quem vellet, si pateretur amor militis egregii, vitam qui iure negavit omnibus indignis et magis Aureolo. ille tamen clemens, qui corporis ultima servans et pontem Aureoli dedicat et tumulum.

hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui ut fidem servarem, non quo non [3] melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod

ad eloquentiam pertinet nihil curo. rem enim vobis proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation