Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 22

Text kindly provided by Perseus

Aemilianus

Est 1 hoc familiare populi Aegyptiorum ut velut [1] furiosi ac dementes de levissimis quibusque [2] ad

summa rei publicae pericula perducantur ; saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calceamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei publicae periculum in [3] seditiones, ita ut armarentur contra eas

exercitus, pervenerunt. familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset quod crepidas suas meliores esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est; ictus est lapidibus, petitus est ferro,

nec defuit [4] ullum seditionis telum, qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque

pereundum. consenserunt ei Aegyptiacus

exercitus, maxime in Gallieni odium, nec eius ad regendam rem publicam vigor defuit, nam Thebaidem [5] totamque Aegyptum peragravit et, quatenus potuit,

barbarorum gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus (nam incertum id

quoque habetur) virtutum merito vocatus est. et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, et [6] quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur.

Tacendum esse non credo quod, cum de [7] Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni

factum, qui cum Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non

licere, cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus, denique

nunc [8] exstat memoria rei frequentatae. quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, cum [9] consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere.

fertur enim apud Memphim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore cum in eam venissent Romani fasces et

praetexta Romanorum, quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation