Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 32

Text kindly provided by Perseus

Titus

Docet Dexippus, nec Herodianus tacet omnesque qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi [1] dicunt, invitum vero et a militibus coactum, ut plerique adserunt, imperasse, atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum. imperasse autem mensibus

sex. fuit hic vir de primis erga rem publicam domi forisque laudabilis, sed in imperio parum

felix. alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat,

principem factum, nec mireris tantam esse varietatem

de homine, cuius vix nomen agnoscitur, huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in Templo Veneris adhuc

vidimus acrolitham sed auratam. haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia.

Longius mihi videor processisse quam res postulabat, sed quid faciam? scientia naturae facilitate verbosa

est. quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei publicae septem diebus dicitur imperasse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation