Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Opilius Macrinus

Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emesena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia

concessit Macrinus, quae diu illa collegerat, huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus, qui [1] et Bassiani et Antonini nomen accepit, nam Heliogabalum Phoenices

vocant solem, sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus qui ad templum veniebant, militibus praecipue,

his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus

innotuit, erat praeterea Maesa ipsa ditissima, ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus. qua promittente

militibus legiones abductae sunt a Macrino. suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis, nepos eius Antoninus appellatus est imperii delatis insignibus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation