Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Opilius Macrinus

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent; et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt cum puero suo Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est quod in somniis Antoninus

fuisset, unde etiam versus exstant huiusmodi: Vidimus in somnis cives, nisi fallor, et istud: Antoninorum nomen puer ille gerebat, qui patre venali genitus sed matre pudica, centum nam moechos passa est centumque rogavit, ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus; en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.

et isti versus ex Graeco [1] translati sunt in Latinum, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi

ab aliquo poeta vulgari translati esse. quod cum Macrinus audisset, fecit iambos qui non exstant.

iucundissimi autem fuisse dicuntur. qui quidem perierunt in eo tumultu in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervasa sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation