Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Opilius Macrinus

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos

cum legionibus misit, quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso

Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt, dein parte exercitus coniuncta, venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum.

Sciendum praeterea quod Caesar fuisse dicitur non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse

cum patre imperio tradiderunt, occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur

a milite, non enim aliquid dignum in eius vita erit quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation