Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Opilius Macrinus

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut

diximus, Antoninum appellari a militibus iussit, dein corpus Antonini Romam remisit, sepulchris maiorum

inferendum. mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum

Antoninum a plebe dilectum, adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat; ut sunt homines, qui ad ea

se cogi dicunt quae vel sceleribus comparant. timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet, neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam improbam vel propter ignobilitatem, cum omnes superiores

nobiles fuissent imperatores, infulsit praeterea in nomen Severi se, cum illius nulla cognatione tangeretur.

unde iocus exstitit, “Sic Macrinus est Severus quomodo Diadumenus Antoninus.” statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare

cuperet imperatoris occisi crimen, profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat, retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium.

Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini, divum illum appellans excusansque se et iurans quod de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum. [1]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation