His temporibus cum ex[1] bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare,
ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: “damnum iniuria.” Quod in aliis[2] causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset [gap]
ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret[3] ut hoc solum in iudicium veniret[4], videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet[5] “inivria”, putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset[6].