Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Tullio

Chapter 22

Text kindly provided by Perseus

Quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? Nemo, opinor. Haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non fortunae poena repetatur. Tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt. Nam lex est in xii tabulis: “Si telvm manv fvgit ma gis qvam iecit[1] [gap] ”

Iulius Rufinianus (H. p. 40.21).

Si qui[2] furem occiderit, iniuria occiderit. Quam ob rem? Quia ius constitutum nullum est. Quid, si se telo defenderit? Non iniuria. Quid ita? Quia constitutum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation