Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Tullio

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Pri[gap]ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? Ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probare possim, quam[1] ne[2] in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo.

Verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. Nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea[3] natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia[4] res postulare non videretur. Quid ergo est? Tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. Nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque[5] faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation