Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Tullio

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. Haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. Nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus[1], deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil[2] amplius. Quid Fabius? Horum nihil negat. Quid ergo addit amplius?

Suam familiam fecisse dicit. Quo modo? Vi hominibus armatis. Quo animo? Vt id fieret quod factum est. Quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. Quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?

At istuc totum “dolo malo” additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. Id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita sit non dubitabitis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation