Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Tullio

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

PRO M. TVLLIO ORATIO

Antea sic hanc causam[1] agere statueram[2], recuperatores[3], ut infitiaturos[4] adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. Itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. Nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quin[5]ctius [gap] laborabam[6] ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur.

Itaque tum vestrum difficilius iudicium[7], mea facilis defensio fore videbatur. Ego enim omnia in testibus[8] [gap] quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? Mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.

Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis [gap] minus diligenter illius existimationem quam[9] rem M. Tulli viderer defendere. Nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation