Nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere[1] suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur.
Te ipsum iam, Torquate, expletum huius[2] miseriis esse[3] par erat[4] et, si[5] nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos[6] esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima[7] ac luctuosissima destitutus sit[8], quid est quod expetas[9] amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis[10] plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac[11] dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. An vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maiorem[12] quam audiendo.
O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas recciderunt[13], ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum vestigium retineret[14] pristinae dignitatis! Quid enim erat mali quod huic spoliato fama, honore[15], fortunis deesse videretur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus[16]? Vrget eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo[17] adflictum uno in luctu perire.