Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit[1] in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo[2] quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum[3] ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim[4]—vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis[5], vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis[6].
Vidi ego hoc, iudices[7], nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni[8] naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata[9] haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem[10] suorum malorum invenire. Itaque introductis in senatum indicibus constitui[11] senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent.
At quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat[12] in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia[13], celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo esse neminem qui his hominibus[14] ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse.