Ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? Quid est quod iam ab hoc expetas? Honos [1] ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. Tu ornatus[2] exuviis[3] huius[4] venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed ne[5] reprehendo quidem factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui[6] iudicem esse [7] potuisse[8].
At accusat C. [9] Corneli filius et id aeque[10] valere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicio[11], reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! Sed quid est tandem quod indicat[12] per istum puerum Cornelius? Si vetera[13], mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit[14] Hortensius; sin, ut ais, illum conatum[15] Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus —sed[16] quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et[17] Autroni copias et conatum repressi.
Num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum[18] Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in[19] pari causa non paria signa criminis reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, et[20], ut dicitis, informat ad hoc[21] adumbratum indicium filium[22], quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. Laecam[23] nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum Novembrium[24] me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio[25] totam per urbem caedis atque incendiorum constituta est; tum[26] tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo[27] more et iure amicitiae me in meo lectulo[28] trucidaret.