Hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica[1] misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. Scilicet ego[2] is sum qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere potuisse.
De quo etiam si quis dubitasset antea an[3] id quod tu arguis cogitasset, ut[4] interfecto patre tuo consul[5] descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti[6] hanc suspicionem, cum dixisti[7] hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. Quod si tibi ego[8] confitear[9], tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo[10] consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse. Neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona suscipit.
Iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam. Etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso[11] qui accusatus eram[12] dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos[13] mentisque convertere[14].