Cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. Crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. Fonteio[1] non in Gallia primum venisse in mentem ut portorium vini institueret, sed hac[2] inita iam ac[3] proposita ratione Roma profectum. Itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse; Croduni Porcium et Munium ternos et [4] victoriatum[5], Vulchalone Servaeum binos et victoriatum[6]; atque in his locis[7] ab eis portorium esse exactum si qui Cobiomago[8]—qui vicus inter Tolosam et Narbonem est—deverterentur[9] neque Tolosam ire vellent; Elesiodulis[10] C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem portarent exegisse.
Video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor—et invidia[11] vel maximum [12]; maxime enim inimici hanc rem sermonibus divolgare[13] voluerunt. Sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. Volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur.
“ De crimine vinario. De bello Vocontiorvm[14]. De dispositione hibernorvm.”