Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Fonteio

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiens[1] et triciens sestertio! Quam multorum hominum? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum negotium est? Illo, illo, inquam, loco quem videtis. Extra ordinemne pecunia est data? Immo vero nummus nullus sine litteris multis commotus est. Quae est igitur ista accusatio, quae facilius possit Alpis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur?

Duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis sunt[2], nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur[3].

Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam[4] cives vi[5] dissiderent, non [6] iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis [gap]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation