Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Fonteio

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Magna me hercules[1] causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne quae[2] insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatores[3] equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem[4] iudicasse. Ita vero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo[5] esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus[6] qui nationem Allobrogum et belli [7] reliquias[8] suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum est [9]. Volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli sed spem triumphi[10] ostendere?

Quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in [11] M. Fonteio[12] arbitramini? de quo homine, iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum[13] non modo crimen sed ne maledictum quidem audistis. Ecquis [14] umquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatus[15], in honoribus petendis, in potestatibus[16], in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo quae a libidine[17] aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera[18], at ficta[19] cum aliqua ratione ac suspicione?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation