Esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret[1]. Ita notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videtur[2] oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui λυρικοὶ a Graecis nominantur, quos[3] cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.
Quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros[4], velut illa in Thyeste: quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta[5] et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo[6] est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam[7] in versibus[8].
Omnino duo. sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis.