Cum tam pauca sint[1] genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt[2]. Traditi[3] sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem[4] orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo[5] aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum[6]; rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia peroratione[7] inflammantem restinguentemve concludere? Has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo.
Quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat viderit[8]. Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum [9] omnibus[10] eodem modo dicendum arbitror.