Hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum sed saepe verbo; etsi[1] sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.
In omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus[2] hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc decere—quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis—cum hoc, inquam[3], decere dicimus[4], illud non decere, et id[5] usquequaque quantum sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici,
quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi[6] orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum in [7] immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior[8] Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.