Quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse? quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius: eho tu, cognatum[1] tuom non noras? post idem Stilponem inquam noveras. Sient plenum est, sint[2] imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem[3]: quae quam sint cara[4] post carendo[5] intellegunt, quamque attinendi magni dominatus sient [6]. Nec vero reprehenderim scripsere alii rem et[7] scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor. isdem[8] campus habet inquit Ennius; et in templis:“eidem[9] probavit”; at isdem[10] erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male sonabat isdem[11]: impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas[12] quadrigas quam postmeridianas quadriiugas [13] libentius dixerim et me hercule quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur[14], nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem?
Credo, quod erat insuavius. †Vna [15] praepositio est af[16], quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his[17] quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a’ne[18] verum sit an ab an abs[19]. Quid si etiam abfugit[20] turpe[21] visum est et abfer noluerunt, aufugit et [22] aufer maluerunt[23]? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros[24] dicere quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi[25] litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem[26] commutavit, ut subegit, summovit[27], sustulit.