Constantinus autem ex se[1] Byzantium Constantinopolim nuncupavit ob insignis victoriae memoriam.[2] Quam velut patriam cultu decoravit ingenti et Romae desideravit aequari: deinde quaesitis ei undique civibus divitias multas largitus est, ut prope in ea omnes regias[3] facultates exhauriret. Ibi etiam senatum constituit secundi ordinis; claros vocavit.
Deinde adversum Gothos bellum suscepit et implorantibus Sarmatis auxilium tulit. Ita per Constantinum Caesarem centum prope milia fame et frigore extincta sunt. Tune et obsides accepit, inter quos Ariarici regis filium.
Item Constantinus imperator primus Christianus, excepto Philippo, qui Christianus admodum ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. A Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Iuliano, quem impia (ut aiunt) machinantem exitialis vita deseruit.
Calocaerum quendam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit. Dalmatium, filium fratris sui Dalmatii, Caesarem fecit. Eius fratrem Hannibalianum, data ei Constantiana filia sua, regem regum et Ponticarum gentium constituit. Itaque[9] Gallias Constantinus minor regebat, Orientem Constantius Caesar, Illyricum et Italiam Constans, ripam Gothicam Dalmatius tuebatur. Item Constantinus cum bellum pararet in Persas, in suburbano Constantinopolitano villa[10] publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rem publicam filiis tradens, diem obiit.[11] Regnavit ann. XXXI. Sepultus est Constantinopoli.