Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30
Book 31
Book val1
Book val2
Ammianus Marcellinus · Res Gestae

Book 22, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Iulianus A. cultum deorum, antea dissimulatum, palam et libere profitetur, et Christianorum episcopos inter se committit.

Et quamquam a rudimentis pueritiae primis, inclinatior erat erga numinum cultum, paulatimque adulescens, desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.

Ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana, et planis absolutisque decretis, aperire[1] templa arisque hostias admovere, et restituere[2] deorum statuit cultum.

Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.

Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique[3] Christianorum expertus. Saepeque dictitabat: “Audite me quem Alamanni audierunt et Franci,” imitari putans Marci principis veteris dictum. Sed parum advertit, hoc ab eo nimium discrepare.

Ille enim cum Palaestinam transiret, Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus, dolenter dicitur exclamasse: “O Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inquietiores inveni.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation