De Constantio Gallo Caesare.
Inter has ruinarum varietates, a Nisibi quam tuebatur accitus Ursicinus,[1] cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis crimina[2] cogebatur, abnuens et reclamans, adllatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor, sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis. anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi consociatos, ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Proinde die funestis interrogationibus praestituto, imaginarius iudex equitum resedit magister, adhibitis allis, iam quae essent agenda praedoctis, et assistebant hinc inde notarii, quid quaesitum esset quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes; cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora[3] subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.
Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius, ob nominum gentilitatem oppressi. Praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos, fabricarum culpasse tribunos, ut adminicula futurae molitioni[4] pollicitos.
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit,[5] latrocinium illud esse, non iudicium clamans.
Cumque pertinacius (ut legum gnarus) accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar, libertatemque superbiam ratus, tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, implorans caelo iustitiam, torvum renidens, fundato pectore mansit immobilis, nec se incusare nec quemquam alium passus, et tandem nec confessus nec confutatus, cum abiecto consorte poenali est morte multatus. Et ducebatur intrepidus, temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem illum veterem Stoicum, qui ut mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine, in oculos interrogantis Cyprii regis impegit.
Post haec indumentum regale quaerebatur, et ministris fucandae purpurae tortis, confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est (ut appellant Christiani) diaconus; cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone, ad Tyrii textrini praepositum, celerari speciem perurgebant, quam autem non indicabant; denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus, nihil fateri compulsus est.
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.