Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30
Book 31
Book val1
Book val2
Ammianus Marcellinus · Res Gestae

Book 15, Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Ursicinus, magister equitumper orientem, Julianus, Galli Caesaris frater, et Gorgonius, praepositus Caesariani cubiculi, accusantur maiestatis.

Iamque post miserandam[1] deleti Caesaris cladem, sonante periculorum iudicialium tuba, in crimen laesae maiestatis arcessebatur Ursicinus, adulescente magis magisque contra eius salutem livore, omnibus bonis infesto.

Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant[2] susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.

Sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectius cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant, ut ad successores officiorum, more poscente, solent transire lictores.

Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans Arbetio, ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens, et ea tempestate nimium potens. Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis[3] etiam post adeptum summum[4] militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.

Igitur paucis arcanorum praesentibus[5] consciis, latenter cum imperatore sententia diu digesta,[6] id sederat, ut nocte ventura, procul a conspectu militarium raptus, Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus, in colluvione illa Neroniani saeculi provinciarum fidus defensor et cautus.

Quibus ita compositis, cum ad hoc destinati praedictum tempus operirentur, consilio in lenitudinem flexo, facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est.

Indeque ad Iulianum, recens perductum, calumniarum vertitur machina, memorabilem postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum: quod a Macelli fundo, in Cappadocia posito, ad Asiam demigrarat, liberalium desiderio doctrinarum, et[7] per Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.

Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.

Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres[8] secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana. Sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum, eisdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes, absolutionem pretiis mercarentur immensis; tenues vero, quibus exiguae vires[9] erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.

Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation