Templi Apollinis Daphnaei incendium Iulianus A. immerito imputat Christianis, et maiorem Antiochiae ecclesiam claudi iubet.
Quo tam atroci casu repente consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet, solito acriores, et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. Suspicabatur enim id Christianos egisse, stimulatos invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.
Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum,[3] quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre,[4] ante pedes statuit simulacri sublimes,[5] accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta[6] discretum celsitudine) concremarunt.
Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent[7] quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.