Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
T. Maccius Plautus · Poenulus

Act 5, Scene 6

Text kindly provided by Perseus

Lycvs
Decipitur nemo, mea quidem sententia,
qui suis amicis narrat recte res suas;
nam omnibus amicis meis idem unum convenit,
ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.
Agorastocles
Leno, eamus in ius.
Lycvs
Opsecro te, Agorastocles,
suspendere ut me liceat.
Hanno
In ius te voco.
Lycvs
Quid tibi mecum autem?
Hanno
Quia hasce aio liberas
ingenuasque esse filias ambas meas;
eae súnt surruptae cum nutrice parvolae.
Lycvs
Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,
neminem venire qui istas adsereret manu.
[meae quidem profecto non sunt.]
Antamonides
[Leno, in ius eas.]
Lycvs
[De prandio tu dicis. debetur, dabo.]
Agorastocles
Duplum pro furto mi opus est.
Lycvs
Sume hinc quid lubet.
Hanno
Et mihi suppliciis multis.
Lycvs
Sume hinc quid lubet:
Antamonides
[Et mihi quidem mina argenti.]
Lycvs
[Sume hinc quid lubet.]
collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.
Agorastocles
[Numquid recusas contra me?]
Lycvs
[Haud verbum quidem.]
Agorastocles
[Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,]
[tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.]
Hanno
[Haud aliter ausim.]
Antamonides
[Bene vale.]
Agorastocles
[Et tu bene vale.]
Antamonides
[Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero.—]
Lycvs
[Perii hercle.]
Agorastocles
[Immo haud multo post, si in ius veneris.]
Lycvs
[Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?]
[verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,]
[trecentos Philippos; credo conradi potest:]
[cras auctionem faciam.]
Agorastocles
[Tantisper quidem]
ut sis apud me lignea in custodia.
Lycvs
[Fiat.]
Agorastocles
[Sequere intro, patrue mi, út hunc festum diem]
[habeamus hilare, huius malo et nostro bono.]
[multum valete. multa verba fecimus;]
[malum postremo omne ad lenonem reccidit.]
[nunc, quod postremum est condimentum fabulae,]
[si placuit, plausum postulat comoedia.—]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation