Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
T. Maccius Plautus · Poenulus

Act 5, Scene 3

Text kindly provided by Perseus

Giddenes
Quis pultat?
Milphio
Qui te proximust.
Giddenes
Quid vis?
Milphio
novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?
Giddenes
Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,
erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,
Hanno Carthaginiensis.
Milphio
Ecce autem mala.
[praestrigiator hic quidem Poenus probust,]
[perduxit omnis ad suam sententiam.]
Giddenes
O mí ere, salve, Hánno, insperatissume
mihi tuisque filiis, salve atque—eho,
mirari noli neque me contemplarier.
cognoscin Giddenenem áncillam tuam?
Hanno
Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.
Giddenes
Apud aedem Veneris.
Hanno
Quid ibi faciunt? dic mihi.
Giddenes
Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:
oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
Milphio
Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.
Agorastocles
Eho an huius sunt illae filiae?
Giddenes
Ita ut praedicas.
tua pietas nobis plane aúxilio fuit,
quom huc advenisti hodie in ipso tempore;
namque hodie earum mutarentur nomina
facerentque indignum genere quaestum corpore.
Pver
Auamma illi.
Giddenes
Hauon bane silli in mustine.
Giddenes
Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.
Agorastocles
Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi.
Hanno
Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.
tace atque parce muliebri supellectili.
Agorastocles
Quae east supellex?
Hanno
Clarus clamor.
Agorastocles
Sine modo.
Hanno
Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul
iube hanc abire hinc ad te.
Agorastocles
Fac quod imperat.
Milphio
Sed quís illas tibi monstrabit?
Agorastocles
Ego doctissume.
Milphio
Abeo igitur.
Agorastocles
Facias modo quam memores mavelim.
patruo advenienti cena curetur volo.
Milphio
Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,
inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem.
ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.—
Agorastocles
Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:
tuam míhi maiorem filiam despondeas.
Hanno
Pactam rem habeto.
Agorastocles
Spondesne igitur?
Hanno
Spondeo.
Agorastocles
Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.
nunc demum ego cum illa fabulabor libere.
nunc, patrue, si vis tuas videre filias,
me sequere.
Hanno
Iamdudum equidem cupio, et te sequor.
Agorastocles
[Quid si eámus illis obviam?]
Hanno
[At ne intervias]
[praeterbitamus metuo. magne Iuppiter,]
[restitue certas mi ex incertis nunc opes.]
Agorastocles
[† Ego quidem meos amores mecum confido fore.]
sed eccás video ipsas.
Hanno
Haecine meae sunt filiae?
quantae e quantillis iam sunt factae.
Agorastocles
Scin quid est?
tragicae sunt: in calones sustolli solent.
Milphio
[Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,]
[id eventurum esse et severum et serium,]
[ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae.]
Agorastocles
[Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,]
[abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation