Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
T. Maccius Plautus · Casina

Act 5, Scene 3

Text kindly provided by Perseus

Lysidamvs
Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio,
néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;
ómnia palam súnt probra,
ómnibus modis óccidi miser.
[gap] ita mánufesto faucíbus teneor
[gap] nec quibus modis purgem scio me meae uxori.
[gap] atque expálliatus súm miser,
[gap] clandestinae núptiae.
[gap] censeo
[gap] mihi optumum est.
[gap] intro ad uxorem meam
súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.
séd ecquis est quí homo munús velit fúngier
pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos
famulos imiter ac domo fugiam.
nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
[gap] nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen
etsi malum merui.
hac dabo protinam me et fugiam.
Chalinvs
Heus, sta ílico, amátor.
Lysidamvs
Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation