Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Verus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit, duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent

et Armeniam vindicarent. partumque ipsi nomen est Armeniaci, Parthici, Medici, quod etiam

Marco Romae agenti delatum est. egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiceae, aestatem

apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae, risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in

eum dicta exstant, vernas in triclinium Saturnalibus

et diebus festis semper admisit, ad Euphraten tamen impulsum comitum suorum sequendo [1] profectus est.

Ephesum etiam rediit, ut Lucillam uxorem, missam a patre Marco, susciperet, et idcirco maxime ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum.

confecto sane bello regna regibus, provincias

vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit et pariter cum fratre triumphavit, susceptis a senatu nominibus quae in exercitu

acceperat, fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam; unde in eum a Syris multa sunt dicta.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation