Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus [1] etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen,
omni genere turpium personarum, fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum
sese absconderet. iaciebat et nummos in popinas
maximos, quibus calices frangeret, amavit et aurigas,
Prasino favens. gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit, trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus
in cubiculum perferretur. somni fuit permodici, digestionis facillimae.