Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione qua patris templum dedicabat
populo liberalis fuit. mediusque inter Pium et Marcum idem resedit, [1] cum quaestor populo munus
daret, post quaesturam statim consul est factus cum Sextio [2] Laterano. interiectis annis cum Marco fratre
iterum factus est consul, diu autem et [3] privatus fuit et ea honorificentia caruit qua Marcus ornabatur.
nam neque [4] in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre sed cum praefecto praetorii vectus est nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est.
fuit studiosus etiam circensium haud aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat ut nepotem appellaret. cui, quantum
videtur, fidem exhibuit, non amorem, amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque [5] vivendi hortatusque est ut imitaretur et
fratrem, defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium.