Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praefectus et Marcia concubina eius

inierunt coniurationem ad occidendum eum. primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt.

Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris.

Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est.

Opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine

ipsius fecerat, nulla exstant, sed nomen eius alienis

operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit, classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent.

ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam

Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta [1] [2] [3] [4] [5] sane quaedam Colosso addidit, quae postea cuncta

sublata sunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum Gladiatorium et Effeminatum

non praetermitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quantum [6] videtur, senatus inter deos rettulit, flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano.

Sorores tres superstites reliquit, ut natalis eius celebraretur. Severus instituit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation