Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat

secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula.

si quis sane [1] se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. nam eum, [2] quem

vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver- miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. [3]

pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius

intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos [4] aut singulos

pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant,

alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque

sexus, quos libentius suis osculis [5] applicabat. habuit et hominem pene prominente ultra modum animalium, quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation